- LUTEA Unctio Athletarum
- LUTEA Unctio Athletarummemorata Tertulliano de Pallio c. 4. sub init. Unde gentium in provinciis melius exercitis, quas natura agro potius eluctando commodavit, studia Poalestrae male senescentia et cassum laborantia et lutea unctio, et pulverea volutatio et arida sagivatio? non fuit oleum virorum et ceroma puerorum in palaestra, ut Patisiensis Magister accipit, recte sic Isid. distinguere scribeus l. 10. in voce Delibutus, ubi tamen Isid. ceroma, pro loco, in quo Athletae ceromate ungebantur, vel oleo, tam viri quam pueri, posnit: sed vere de luto unctio, πηλοῦχρισις. postquam enim legitimo oleo uncti erant palaestrici, horum alii luto sese totos opplere solebant, alii pulvere sese abspergebant. Quem utrumque modum hic Tertullian. complexus est, ubi luteam unctionem τὴν πήλωσιν vocat; pulveream volutationem, τὴν κονισιν, Lucian. περὶ Γυμνασίων de palaestricis: Post oleum igitur et ceroma, alii in luto, alii in pulvere, volutabantur: diverso utrique fini et respectu. Qui inliniebant sese luto, id eâ ratione faciebant, ut lubricâ cuta ansam non darent antagonistis, quâ prendi possent aut teneri, ut λαβην` nempe effugerent. Illi e contra qui pulveris tactu se inspargebant, hoc captabant, ne manus laberentur in adprehendendo antagonistarum corpore: fitmiorem enim λαβὴν praebebat pulveris con spersio: utrique tamen, ut dictum, oleo prius vel ceromate ungebantur. Graeci πηλῷ χρίεςθαι id dicebant, quod Luteam unctionem, Tertull. vocar. Vide Lucian. ibid. Plutarch. quoque in Symp. palaestram scribit tribus constare, pulvere, luto et ceromate; Παλαίςτρα οὐχ ὅτι πρεβσύτατον ἐςτι τῶ ἄλλων, ἀλλ᾿ ὅτι μόνον τῶ τῆς ἀγωνίας εἱδῶν πηλοῦ καὶ κονίςτρας καὶ κηρώματος τυγχάνει δεόμενον. Sic ceroma diversum ab unctione lurea et pulverea volutatione, adeoque a ceromate aut oleo legitimo, vel pulvis, vel lutum excipiebat palaestritas. Nec Senecae omittendum illud Ep. 63. Sed tantum luti totâ viâ fuit, ut possem videri mhilominus navigâsse: totum Athletarum fatum mihi illâ die perpetiendum fuit, a ceromate nos haphe excepit, crypta Neapolitana etc. Vide Salmas. ad Tertull. l. c.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.